- PATER Imperatoris
- PATER ImperatorisGraece Πατὴρ Βασιλέως velunâ voce Βασιλεοπάτωρ, dictus est, temporibus Constantini Principis, quô Patriciatûs culmen ris solum, quos dignos censuissent Imperatorcs, concedi coepit, Patricius, ut Luithprandus exponit: qui Pater Principis redditur, ab Interprete Nicephori Callisti l. 13. c. 1. Sic dictus est Romanus Lecapenus, honoris ergo, priusquam Imperator appellatus esset, teste Luithprandô l. 3. c. 7. 8. Eôdem dignitatis titulô affectus est Tzautzas Stylianus, socer Leonis Philosophi Imperatoris apud Zonaram, Cedrenum, Leonem Grammaticum, Alios: Romanus, apud Constantinum Manassem, ubi πατὴρ καὶ προφύλαζ τῆς βασιλείας, dicitor. Ita, Πατὴρ τοῦ κοινοῦ, Pater publicae rei, Suidae dicitur Patricius, ut Pater imperii Corippo. Dignitas vero ipsa Βασιλεοπατορία, Georgio Pachymeri Histor. l. 1. c. 27. ubi de Michaele Palaeologo: qui iunioris Lascaris tutelam exceperat. Et sane illam non diversam esse a Patriciatu plerique censent; cum ab ipsa ferme istius dignitatis origine Patres Imperatorum vocati legantur, Philostorgius l. 11. c. 4. et ex eo Nicephorus l. 13. c. 1. de Rufino Eunucho, Patricio. Arcadii principatu: Ἀλλ᾿ ἐπειδήπερ αὐτὸν ἡ ἐκτομὴ τῆς ἀλουργίδος ἀπεςτέρει, πείθει Βασιλέα Πατρικίον καὶ ῞Γπατον ἀναγράφειν, καὶ ἦν λοιπὸν πατὴρ ὁ ἐυνοῦχος Βασιλέως, ὁ μηδὲ τὸν τυχόντα παῖδα φῦναι δυνάμενος, Sed quandoquidem castratio cum purpurâ arcebat, persuadet Regi, Patricium se et Consulem creet. quô pactô in posterum Eunuchus Pater evasit Imperatoris, filum communem generare impotens. Vide quoque Suidam in Antiocho Praeposito, Georgium item Cedrenum in Basilio Macedone, Procopium de Bello Vandal. l. 1. etc. Porro Aurelius Cassiodorus l. 6. form. 2. Mox ut datus fuerit (patriciatus) in vitae tempus reliquum, homini sit coaevus ornatus individui cingulum fidele, quod nescit ante deserere, quam de mundo contingat exire. Iust inianum Aug. l. 1 Institut. 11. 12. §. Quis patiatur Imperatoriam altitudinem, non valere eum, quem sibi Patrem elegit. ab aliena eximere potestate. Idem l. 5. C. de Consul. Ne videantur, qui a nobis loco Patris honoraniur, alieno iari esse subiecti. Forte idem Tutor Patriae dictus est Suetonio in Tito c. 6. Neque ex eo destitit participem, atque etiam tutorem Imperti agere. Quâ mente etiam accipiendus videtur Q. Symmachus l. 1. Epist. 35. Parentes etiam patriae, dicens etc. Hinc est, quod duo haec coniungit Maiorianus Nov. 3. cum Patre Patricioque nostro Richimere. In quam dignitatem ne porro cooptarentur Eunuchi, sancitum est a Theodosio iuniore apud Cedrenum et Suidam: quod tamen non obtinuisse, ex eodem Cedreno et Luithprando in Legat. patet. Glandian certe in Eutropium praefat. l. 2. v. 49.Direptas quid plangis opes, quas natus habebit?Non aliter poteras Principis esse Pater.Item l. 2. v. 68. ibid. de eodem.——— Praesidium Legum, Genitorque vocaturPrincipis et famulum dignatur Regia Patrem.Et Sozom. l. 8. c. 7. de eodem ῾ϒπάτου καὶ Πατρὸς Βασιλέως ἀζίᾳ ἐσιμήθη, Consulis et Patris Imperatoris dignitate condecoratus est, De istiusmodi Patribus, habes apud Iustinianum Institut. ubi supra: Quis enim patiatur, Patrem quidem posse per emancupationis modum potestatis suae nexibus filium liberare; Imperatoriam dutem celsitudinem non valere eum, quem sibi Patrem elegit, ab aliena eximere potestate. Et apud Eund. l. 5. Cod. de Consul. Ne videantur, qui a nobis locô Patris honorantur, alieno iuri essesubsecti. Adde Theophylactum Simocattam l. 1. c. 10. Οἱ ταῖς κορυφαῖς τῶ ἀζιωμάτων περιλαμπόμενοι, οὓς καὶ Γονεῖς ἀποκαλεῖν Βασιλεὺς οὐκ ἀπηζίωσεν, qui apicibus dignitatum circumfulgentes, quos et Genitores appellare Imperator non dedignatur. Anonymi nem Epigramma, Anthol. l. 4. c. 4.Οὗτος ὁ κοσμήσας ῾ϒπάτων θρόνον, τὸν τρισέπαρχον,Καὶ Πατέρα βασιλῆες εὃν καλέσαντο μέγιςτοι.Hic qui ornavit Consulum sedem, quem TriseparchumEt Patrem Imperatores suum appellârunt maximi etc.Vide Car. du Fresne Glossar. et Dempster. ad Rosin l. 7. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.